- TAGES
- TAGESGenii filius, teste Festô, et nepos Iovis, qui adhuc puer 12. Hetruriae populos haruspicinam traditur docuisse, Cicer. l. 2. de Divin. c. 23. Tages quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur, et sulcus altius esset impressus, exstitisse repente et eum affatus esse, qui arabat: Is autem Tages, ut in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus, sed senili fuisse prudentiâ. Eius aspectu cum ohstupuisset bubulcus, clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Hetruriam convenisse, tum illum plura locutum multis audientibus, qui omnia eius verba exceperint, literisque mandaverint: omnem autem orationem fuisse eam quâ aruspicinae disciplina contineretur; De hoc Tage, quem nonnulli malum genium fuisse putant, Ovid. Met. l. 15. v. 553.Haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus aratorFatalem glebam motis aspexit in arvis,Sponte suâ primum, nulloque agitante moveri;Sumere mox hominis, terraeque amittere formam,Oraque venturis aperire recentia fatis.Indigenae dixêre Tagen. qui primus HetruscamEdocuit gentem casus aperire futuros.Lucan. l. 1. v. 635.——— Dii visa secundent,Et fibris sit nulla fides: sed conditor artisFinxerit ista Tages. ———Alii dicunt hominem fuisse obscurum, qui subito inclaruit, quum artem divinandi esset professus. Vide Lindenbrog. ad Censorin. de Die Nat. c. 4. Nic. Lloydius. Eius praeceptô asini caput praefigi fuisse solitum ruri, ad arcenda incommod, docet Iohannes Britannicus ad Iuvenal. Sat. 11. v. 97.——— Parvis frons aerea lectisVile coronati caput ostendebat aselli.Clarius Iun. Mod. Columella de R. R. l. 10. in hortorum cura,Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselliTyrrhenus fixisse Tages in limine ruris.Imo et, quod primus animadvertit Dempsterus, scriptis Auguralem hic Artem mandavit. Namque in voce Praesegmina, Furius Fulgentius, l. de vocibus antiqq. ad Chalcidium, laudat Tagetem in Aruspicinis, dicentem, Praesegminibus amputatis. Vide Thom.Dempster. ad Rosin. Antiqq. l. 3. c. 8. 9. 11. Hinc itaque magna in veneratione Hetruscis Tages fuit; vix tamen, ut pro Deo habuerint. Unde Cicero, de illo verba faciens, l. 2. Divin. loc. cit. Deum, quaerit, dicam, an hominem? Si Deum, cur se contra naturam in terram abdiderit, ut patefactus aratrô lucem adspiceret? Quid? idem nonne poter at Deus hominibus disciplinam superiore ex loco tradere? Si autem homo ille Tages fuit: quônam modô potuit terra oppressus videre? Unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse. Meminêre quoque illius Censorinus de die Natali, c. 4. Ammian. Marcellin. l. 17. et 21. Mart. Capella, l. 6. Isidorus, Origin. l. 8. c. 9. Alii. Vossius totum hoc de Tage fabulam esse iudicat, quae originem trahere potuerit ab Adamo Terrae filio, a quo primum homines cultum Dei edocti sunt. Vel si puer eiusmodi e terra exstitit, a quo Lucumones Etrusci disciplinam extispicii discerent, malignum eum fuisse Spiritum, ait: quem Deus non permiserit caelitus descendere, quod maiorem addidisset impietati fidem, eoque ab Acheronte venerit. Qua de causa etiam videntur sacra ipsius Acherontia dicta, ur discimus ex Servio, qui in illud Aen. l. 8. v. 398.Nec Pater omnipotens Troiam, nec Fata vetabantStare, decemque alios Priamum superesse per annos.Sciendum, ait secundum Haruspicinae libros et sacra Acherontia, quae Tages composuisse dicitur, Fata decem annis quâdam ratione differri: quod nunc dicit Vulcanus potuisse fieri. Vide praefatum Voss. de Idolol. l. 1. c. 40.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.